LUDOVICUS XI

LUDOVICUS XI
LUDOVICUS XI.
fil. Car. VII, ambitione regnandi ardens, cum Galliae hostibus, contra patrem, coniuravit: Delphinatu, quo se receperat, excedere coactus, in Brabantiam ad Burgundiae Ducem se contulit. Auditâ patris morte A. C. 1461. hoc cum filio comitante, Remos pervenit, ab Archiep. Ioh. Iuv. de Ursinis coronatus. In regno saevus, patris ministros removit, et quidquid ab illo constitutum, irritum reddidit. Hinc bellum, cui speciosus a publico Bono praetextus, ortum, auctoribus fratre Regis, Duce Bituricensi, Ducibu Britanniae et Borbonie, ut et Comite Carolesio, Burgundiae Ducis fil. Concursum ad Montleherium, neutrâ parte vincente, A. C. 1465. Ne graviora sequerentur, Lud. dextre Ligam dissolvit, pace ad Confluentiam initâ, quâ Normannia fratri. Burgundo quaedam in Picardia loca, Com. Stampensis Britanniae Dux et Connestabilis dignitas Comiti S. Pauli, quem postea capite plecti iusit, concessa. Dein frater Normannia orbatus, denuo se Britoni et Burgundo iunxit: quorum alteri Rex bellum indixit, contra alterum leodiensibus suscitatis. Pace tamen ad Peronnam Burgundus superior, Regem alias adeo callidum ad Campaniam Briamqueve fratri concedendas, et Leodienses ad obsequium redigendos iunctis viribus, adegit. Sic Leodium captum, direptum, exustum. Paulo post et fratre et Burgundo elusis, ordinem S. Michaelis Ambosiae instituit, A. C. 1469. quem Brito recusavit, Burgundo Anglicum capiente. Ergo Fratrem primo, dein Burgund. Ducem perhostes ipsisuscitatos perdidit, omniaque quae eminere videbantur in regno, sic depressit, ut de illo dictum: Qu'il avoit mis les Roys hors de Page. Mortuo Car. Burgundiam Coronae denuo uniit, Provinciam ab ultimis Comitibus sibi donatam eidem adiunxit, foedus cum Helvetiis, quorum fortitudo in praelio prope Basileam ipsi probe perspecta erat, fanxit, Angloque intra Ins. suam detento, profundam pacem regno conciliavit: Auctis nihilominus tributis, populo gravis, et saevus in novarum rerum suspectos. Tandem appropinquante senio, et morbis ingravescentibus, intolerabilis omnibus evasit, tanto horrore mortis correptus, ut ne vocem quidem audire posset, legatisque quaquaversum missis, et punitis sontibus, se vivere testaretur: In hoc statu a Iacobo Cocterio Medico, qui immensam pecuniae vim ex illo intra breve tempus, extorserat, indigne habitus. obiit A. C. 1483. Aet. 60. Regni 22. Sepulchrum bellis civilibus A. C. 1562. direptum. Ex Charlotta Sabauda, pater Car, VIII. Princeps astutus, vindictaecupidus, nemini fidens, sesolo nixus, devilissima plebe homines evehere solitus: Ceteradexter, acutus, literatus. Comineus, in Lud. XI. Gaguinus. Legatum Baiazethis quod ultra Massiliam penetrare noluerit in regnum, eo quod nihil possit esse Christianis commune cum hostibus IESU CHRISTI, Historicis laudatus. Pondus mensuramque porro unicam Galliae dare, ut et statuta omnibus provinciis communia condere in animo habuisse, fertur. Pet. Matth. in Lud. XI. Serres, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • LUDOVICUS IX — LUDOVICUS IX. fil. prioris, An. Aet. 12. Mortuo Patre, Remis coronatus est, A.C. 1226. Matre interea prudentissime regnum, dum adolesceret fil. administrante, et eludente Procerum, regimini inhiantium, conatus, per Com. Campaniae sibi peculiari… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS X — LUDOVICUS X. cogn. Hutinus, i. e. tetricus, rixosus, etc. Phil. Pulchro Patri successit, A. C. 1314. cum iam per Matrem Iohannam Navarrae Rex coronatus esset, A. C. 1307. Engerranum innocentem, in gratiam Car. Valesii, qui tamen id impune non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS de Du — vel de Dieu, Zelandus, scriptis celeberrimus. Val. Andr. Bibl. Belg. Vide supra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS — I. LUDOVICUS Andegavensis Dux cum exercitu 30000. militum Italam intravit, ut Iohannam Hungarorum Reginam ab ipsis Hungaris liberaret, A. C. 1382. II. LUDOVICUS Aquileiensis Patr. Car. primus equos et canes alere coepit, A. C. 1444. III.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS I — I. LUDOVICUS I. Andegav, Rex Hungariae et pol. cogn. Magnus, fil. Car. II. (cui Car. Martellus Hung. Rex pater erat) ex Elizabetha. filia Ladissai Loctii, patrisuccessit, A. C. 1342. Iudaeos Hungariâ expulit, bello contra Transylvanos, Tartaros,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS II — I. LUDOVICUS II. Balbus patri Car. Calvo successit, coronatus Remis, A. C. 877. ab Hincmaro Archiep. Trecis a Ioh. IX. qui quod hunc ad Imperium, non vero Crassum vocaret, Româ pulsus erat. Cum consobrino Germaniae Rege de Lotharingia convenit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS IV — I. LUDOVICUS IV. Ultramarinus, fil. Car. Simplicis, ex Ogina, filia Eduardi Sen. Angliae Regis apud Adelstanum avunculum educatus, ex Anglia, suasu Hugonis Mag. ad regnum vocatus est: coronatus Lauduni, A. C. 936. Lotharingiam, a Patre Henr.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS V — I. LUDOVICUS V. Bavarus, Henr. VII. Succossor, Francofurti electus A. C. 1314. Fil. Lud. Sen. ex Mathilde Austriaca, coronatus Aquisgrani, A. C. 1315. Frid. Austriacum contra seclectum, et Bonnae coronatum, post An. 8. hellum, quo quinquies… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ludovicus, S. (2) — 2S. Ludovicus (Hludovicus) M. (30. Apr.) Der heil. Ludovicus war der Sohn eines Bürgers zu Cordova in Spanien, und wurde von den Mauren wegen seines standhaften Glaubens und seines fortgesetzten Predigens mit dem hl. Priester Amator3 und dem hl.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • LUDOVICUS VI — I. LUDOVICUS VI. Crassus, Phil. I. fil. patri successit, A. C. 1081. Formâ egregius, fortis, dexter, amans iustitiae, Eccl. protector. Rebus iam contra henr. Angl. Regem et Normaniae Ducem fortiter gestis, bellum Rex pro libertate ordinis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”